Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, chap. II, art. V, "De Chria", p 37-43

Quid est Chria?

R. Est brevis commemoratio facti vel dicti cujuspiam utilis, et memoria digni: unde etiam Chria suum nomen invenit a græco vocabulo Χρε?α, quod usum, utilitatem, commodum significat.

Quotuplex est Chriarum genus?

R. Triplex. Aliæ versantur in verbis, aliæ in actione, aliæ in utroque consistunt. Seu, ut vulgus Rhetorum loqui solet, aliæ sunt verbales, aliæ activæ, aliæ mixtæ.

Quid est Chria verbalis?

R. Ea est quæ explicat verba graviter ab aliquo et sententiose prolata; qualis est v. g. Virgilii versus ille:

Discite justitiam moniti et non temnere Divos.

Vel hoc effatum Senecæ:

Nulla est honesta avaritia, nisi temporis.

Quid est Chria activa?

R. Ea est quæ memorabile aliquod factum exponit et verbis exornat; ut:

Sapiens Pythagoras interrogatus aliquando quam longa esset hominum vita, sese paulisper conspiciendum exhibuit: tum subito ex spectantium oculis evolavit, ut nimirum celeri illa fuga, caducæ et fugacis mortalium vitæ brevitatem designaret.

Quid est Chria mixta?

R. Est ea quæ verbum aliquod sermoni conjunctum exponit. En exemplum:

Marmoream statuam cum aliquando vidisset in foro Diogenes philosophus ad illam supplex accessit, et manum illi quasi ad stipem diu multumque porrexit. Mirantibus valde amicis et interrogantibus quid porro faceret, respondit: Ad repulsam me experior.

Quot sunt Chriæ partes, seu capita?

R. Chria sive verbalis, sive activa, sive mixta continetur partibus octo. Sunt autem partes illæ: Encomium, Paraphrasis, Causa, Contrarium, Simile, Exemplum, Testimonium veterum, et Epilogus.

Singula capita paucis explica. 

R. 1. Laudabis breviter auctorem sententiæ.

2. Planius et copiosius explicabis sententiam, illamque variis verborum coloribus pictam in bono, ut aiunt, lumine collocabis.

3. Afferes causam aliquam quamobrem res ita se habeat.

4. Ex contrariorum conflictione, et quasi coneursu illam confirmabis.

5. Illustrabis eam similitudine, quæ in rem aptissime quadret.

6. Probabis illam singulari quodam exemplo.

7. Veteris auctoris testimonio et auctoritate illam confirmabis.

8. Denique ex omnibus hisce capitibus rem ita se habere concludes.

Cedo exemplum Chriæ verbalis.

R. Morem geram.

Chria verbalis in hane Virgilii sententiam:

Breve et irreparabile tempus

Omnibus est vitæ....Æn. X.

I. Ab Encomio, seu Laude.

Cum optimo cuique poetæ propositum illud fuerit semper ut misceat utile dulci, hoc est, ut delectando doceat, et docendo delectet; neminem tamen adhuc legi poetam hac in re Virgilio comparandum. Ille enim non solum ceteros omnes ante se et post se latinos poetas facile vincit elegantia, suavitate, judicio, splendore, numero, delectuque verborum; non solum hoc habet ut illius versibus perfectis ingenio, elaboratis industria nihil addi possit, nihil detrahi, nihil mutari: verum etiam, quod caput est, sententiarum gravitate, et frugiferorum, quibus abundat, præceptorum sapientia, hoc assequutus est, ut optimus vitæ, virtutisque magister jure merito possit a nobis appellari.

Inter cetera vero documenta ad vitam instituendam et ad mores informandos idonea, quibus aspersum est passim divinum illius poema, saluberrimum imprimis est atque laudabile quod ait Æneidos libro decimo de brevitate temporis, fluxaque et caduca mortalium vita:

Breve, et irreparabile tempus

Omnibus est vitæ.

II. A Paraphrasi.

Ita est profecto: tam exiguum tamque arctum vivendi curriculum nobis a natura circumscriptum est, ut vix bene lucem ingressis sit de hujus mortalis mundi statione decedendum, et vita cum morte commutanda. Nihil nisi temporia punctum quoddam est caduca hæc quam tantopere deperimus vita, minimumque est ac pene nullum intervallum illud quod ortum inter et occasum nostrum interjacet. Fugit retro levis hora; truditur dies die, præcipiti casu fugaces anni sese mutuo pellunt, et adolescentiæ senectus, senectuti mors obrepit improvisa semper et inopinata: quodque gravius est, cum semel effluxit brevissimum hoc vitæ tempus, tam irreparabilis est illius lapsus, ut nulla deinde possit ratione revocari.

III. A Causa.

Neque vero est cur adeo parvam temporis usuram nobis ad vivendum concessam merito conqueramur. Præterquam quod enim vita, si scias uti, satis longa est, præterea ea certa stabilique lege natos nos esse scimus, ut denique moriamur. Quis enim tam vecors esse potest qui nesciat hanc esse tristissimam peccati mercedem pœnamque justissimam; hanc esse mortalium conditionem ac sortem; humana omnia caduca esse et fluxa atque mobilia; nihil quod ortum sit, sempiternum esse posse; definitum esse cuilibet certum quoddam breveque temporis spatium ad felicem in cœlo vitam promerendam. Cumque olim amplioribus terminis circumscripta esset nostra hæc mortalis vita, et in sæcula bene multa propagaretur, eam nostris flagitiis sceleribusque breviorem effecimus,

Semotique prius tarda necessitas

Lethi corripuit gradum.

IV. A Contrario.

Contra vero cum semel post miseræ hujusce vitæ decursum, terreni corporis contagione solutus erit noster animus; tum demum inter felices spiritus ævo sempiterno perfruemur in cœlo. Nulla jam amplius pertimescenda nobis neque vicissitudo rerum, neque conversio temporum, nec ætatum commutatio. Nullus jam erit neque horarum lapsus, nec fluxus dierum, nec annorum sibimet mutuo succedentium cursus. Sed eodem semper hærentes et felicitatis et temporis vestigio, stabili certaque beatitate, æternis sæculorum ætatibus cum Deo ipso potiemur.

V. A Simili.

O nos igitur male cautos! o nunquam satis deplorandam sortem nostram, si æterna hæc solidaque obliti nihil nisi umbras imaginesque consectemur! Si enim ex veritate magis quam ex opinione res velimus æstimare, quid demum aliud est fragilis hæc fugaxque vita nisi levis quidam fumus, qui puncto temporis evanescit, nisi præceps torrens, qui cum vano strepitu celeriter effluit; nisi flosculus brevi marcescens, qui mane oritur, vespere floret, et nocte cadit; nisi umbra quædam et larva inanis quæ nostras effugit manus,

Par levibus ventis, volucrique simillima somno? Virg.

VI. Ab Exemplo.

Testes hoc loco possem appellare ab omni memoria christianos illos Heroes virosque sapientissimos, qui mirificam fugacis vitæ brevitatem tot laboribus, tot vigiliis, tot indefessis curis redemptam compensarunt. Testes appellare possem tot virgines, tot viros principes, tot nobiles adolescentes, qui fragilem hanc rerum humanarum mobilitatem atque inconstantiam pertæsi, quæcumque apud cæcos mortales prima putantur, pro nihilo duxere, et voluptatum illecebras, ac perniciosa rerum caducarum blandimenta generosa quadam alacritate conculcarunt.

VII. A Testimonio Veterum.

Hoc inculcare Corinthiis voluit divus Paulus, cum dixit: Tempus breve est. Hoc ipsum nos admonet summus ille vir Jobus, dum afflatus divino Spiritu sic loquitur: Breves dies hominis sunt. Hæc eadem erat mens vel ipsi quoque Horatio, profano licet homini, cum amicum sapienter sic admonet:

Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.

Et alio loco:

Quid brevi fortes jaculamur ævo multa?

Hoc denique sentiebat Phædrus cum in elegantibus suis fabulis hanc verissimam protulit vocem:

Abiturus illuc quo priores abierunt

Quid mente cæca miserum torques spiritum?

VIII. A brevi Epilogo.

Cum igitur adeo breve tempus sit, adeoque irreparabile; relinquitur id unum ut cogitemus etiam atque etiam, nihil esse loci socordiæ neque segnitiæ; nobis inter tantas angustias nequaquam licere esse otiosis; miseros esse qui se, per summam incuriam, re una omnium pretiosissima defraudari patiuntur. Restat denique id unum ut cum celeritate temporis utendi celeritate certemus, et tanquam ex torrente quodam, qui rapide dilabitur, celeriter hauriamus.

Quomodo tractanda est Chria activa?

R. Eadem prorsus ratione qua Chria verbalis: eadem enim est utriusque ars, eædemque plane regulæ. Itaque actum ageremus, si de Chria activa separatim ac seorsum tractaremus.

Idem plane dicito de Chria mixta.

Num semper omnia ista capita et eodem ordine tractanda sunt?

R. Nequaquam: sed ea licebit omittere quæ nihil aut parum ad rem propositam suppeditant; licebit laudem vituperio, simile dissimili, testimonium veterum alio testimonio mutare, et illum servare ordinem, qui magis idoneus videbitur: illa Chria vocatur libera.