Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, chap. II, art. VI, "De Amplificatione", § II "De Amplificatione verborum", p 52-60

§ II. De Amplificatione verborum.

Quot modis fit Amplificatio verborum?

R. Fit septem præcipue modis: 1. per verba translata, seu metaphorica; 2. per verba superlata; 3. per verba synonyma; 4. per epitheta et apposita; 5. per verba graviora et illustriora; 6. per periphrasim, seu circumlocutionem; 7. per repetitionem.

I. De Amplificatione per verba metaphorica.

Quid est metaphora seu translatio?

R. Est quoddam loquendi genus quo vox aliqua a propria sua significatione transfertur ad alienam, v. g. si dicas: Prata ridere, parietes gestire gaudio, aliquem esse ira incensum, inflammatum cupiditate, errore lapsum: voces illæ omnes sunt metaphoricæ, quia tribuunt pratis et parietibus risum et gaudium, quæ propria sunt hominis solius. Idem plane dicito de ceteris locutionibus, quæ tribuunt homini flammam et incendium igni proprium, etc.

Fiet igitur Amplificatio per metaphoram si cum Virgilio dicas de Ænea irato:

Irarumque omnes effundit habenas;

vel si dicas de Didone:

Magnoque irarum fluctuat æstu;

quia habenas et æstum, quæ proprie conveniunt equis ac fluctibus, tribuit Æneæ et Didoni.

Sic Massillon (Pet. Car. 3e dim.):

Les chagrins et les noirs soucis montent et vont s’asseoir même avec le souverain sur le trône... Le diadème qui orne le front des rois n’est souvent armé que de pointes et d’épines qui le déchirent.

Amplificatio verborum per verba metaphorica mirum in modum valet ad excitandos animos et ad orationem grandiorem efficiendam.

II. De Amplificatione per verba superlata.

Quid sunt verba superlata?

R. Sunt ea quæ veritatem superant et plus dicunt quam reipsa esse possit. Ut cum ait Tullius de Julio Cæsare, in oratione pro Marcello:

Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas, omni copiarum genere abundantes.

Item Corneille (le Cid):

Grenade et l’Aragon tremblent quand ce fer brille;

Mon nom sert de rempart à toute la Castille...

Chaque jour, chaque instant, pour rehausser ma gloire

Met lauriers sur lauriers, victoire sur victoire.

Idem (Cinna):

Songe aux fleuves de sang où ton bras s’est baigné!

Hanc amplificandi artem adhibuit Virgilius cum amazonem Camillam laudans dixit (Æn. VII):

Illa vel intactæ segetis per summa volaret

Gramina, nec teneras cursu læsisset aristas;

Vel mare per medium, fluctu suspensa tumenti,

Ferret iter, celeres nec tingeret æquore plantas.

III. De Amplificatione per verba synonyma.

Quomodo sit Amplificatio per verba Synonyma?

R. Fit per congeriem verborum et sententiarum idem pene significantium: ut cum ait Cicero pro Ligario:

Quid enim, Tubero, tuus ille districtus in acïe pharsalica gladius agebat? Cujus latus mucro ille petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quæ tua mens? oculi? manus? ardor animi? quid cupiebas? quid optabas?

Vide quam multa sint hic verba idem pene significantia: gladius, mucro, arma; sensus, mens, animus; cupiebas, optabas. Quæ sane synonymorum coacervatio acrem in primis et illustrem reddit orationem, ut liquet ex hoc alio ejusdem Ciceronis exemplo in Catilinam: Non feram, non patiar, non sinam, et ex duobus hisce Virgilii versibus Æneidos libro primo, ubi Ilionæus Æneæ sortis adhuc ignarus sic de illo ad Didonem:

Quem si fata virum servant, si vescitur aura

Ætherea, nec adhuc crudelibus occubat umbris.

Similiter apud Corneille muliebre odium in christianos significatur (Polyeucte):

C’est l’ennemi commun de l’État et des dieux,

Un méchant, un infâme, un rebelle, un perfide,

Un traitre, un scélérat, un lâche, un parricide,

Une peste exécrable à tous les gens de bien,

Un sacrilége impie, en un mot, un chrétien.

IV. De Amplificatione per epitheta et apposita.

Quid est epitheton?

R. Epitheton seu adjectivum, est vox quæ, alteri addita, sententiæ aut decus, aut vim novam affert; sic:

Fortunate senex! hic, inter flumina nota

Et fontes sacros, frigus captabis opacum. Virg.

Qui sunt præcipui epithetorum fontes?

R. Hi tres: scilicet hominum mores, natura rei, circumstantiæ.

Quid in delectu et usu epithetorum cavendum est?

R. 1. Ne sint falsa, id est, quæ nec rei, nec adjunctis conveniant;

2. Ne sint inutilia, id est, quæ nihil aut fere nihil addant sententiæ;

3. Ne sint vaga, id est, quæ multis rebus æque apponi possint;

4. Ne ultra modum congerantur; in quo peccavit Boileau his versibus:

Jeune et vaillant héros, dont la haute sagesse

N’est point le fruit tardif d’une lente vieillesse.

Quid est appositum? 

R. Est brevius quoddam incisum, quod vocabulo additur pro epitheto; velut:

E collo genitricis, onus prædulce, pependit. Virg.

Enfants, ma seule joie en mes longs déplaisirs. Rac.

V. De Amplificatione per verba graviora et illustriora.

Quomodo fit Amplificatio per verba graviora et illustriora?

R. Fit cum adhibentur verba splendida, quæ rem significantius exprimant, et in quibus plenum quiddam, numerosum et sonans esse videatur; cujusmodi sunt ista:

Polluerat stupro sanctissimas religiones; Senatus sanctissima decreta perfregerat.

Itemque illa in Verrem:

Non enim furem sed raptorem; non adulterum, sed expugnatorem pudicitiæ; non sacrilegum, sed hostem sacrorum religionumque; non sicarium, sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum judicium adducimus.

Verba graviora et magnifica frequentat Bossuet, maxime in orationibus funebribus, velut:

Venez, peuples, venez maintenant; mais venez plutôt, princes et seigneurs; et vous qui jugez la terre; et vous qui ouvrez aux hommes les portes du ciel; et vous plus que tous les autres, princes et princesses, nobles rejetons de tant de rois, lumières de la France, mais aujourd’hui obscurcies et couvertes de votre douleur comme d’un nuage: venez voir le peu qui nous reste d’une si auguste naissance, de tant de grandeur, de tant de gloire.

Item optimus quisque poeta, ut Homerus, Virgilius, Horatius: lege hujus oden 3 lib. III, Justum et tenacem...; Corneille, maxime in Cinna; Racine, præsertim in Athalia passim.

VI. De Amplificatione per periphrasim.

Quomodo fit Amplificatio per periphrasim, seu circumlocutionem?

R. Fit cum longiori verborum ambitu circuituque dicimus, quod brevius ac simplicius dici poterat. Ita Cicero pro Milone, cum gravius videretur dicere Claudium a Milone fuisse occisum, maluit illud hac verborum circuitione mollire:

In quos incensos ira, vitamque domini desperantes cum incidisset, hæsit in pœnas quas ab eo servi fideles pro domini vita expetierunt.

Sæpe ornatus causa adhibetur; sic Virgilius, Æn. XII, pro hac una voce moritur ait:

Olli dura quies, oculos et ferreus urget

Somnus: in æternam clauduntur lumina noctem.

Et in ecloga prima ubi pro hac una voce jam advesperascit longiori hac, tritaque utitur periphrasi:

Et jam summa procul villarum culmina fumant,

Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

Sic etiam Mascaron (Or. fun. de Turenne):

Le roi, pour donner une marque immortelle de l’estime et de l’amitié dont il honorait ce grand capitaine, donne une place illustre à ses glorieuses cendres parmi ces maitres de la terre, qui conservent encore dans la magnificence de leur tombeau une image de celle de leur trône.

Et Fléchier (Or. fun. de Turenne):

Ces foudres de bronze que l’enfer a inventés pour la destruction des hommes.

Nota, periphrasim apud poetas esse frequentiorem quam apud oratores. Quod si non idonea sit, vel si nimis redundet, jam non appellabitur periphrasis, sed perissologia.

VII. De Amplificatione per repetitionem.

Quomodo fit Amplificatio per repetitionem?

R. Fit cum verbum idem, sive ornatus causa, sive ad motus excitandos iteratur, duplicaturque vel in principio, vel in fine, vel in medio dictionis. Ut cum ait Tullius: Vidi enim, vidi penitusque perspexi. Sed utitur in primis hoc Amplificationis genere, in exordio orationis pro Roscio Amerino cum ait:

Accusant ii qui in fortunas ejus invaserunt: causam dicit is, cui præter calamitatem nihil reliquerunt. Accusant ii, quibus occidi patrem Sexti Roscii bono fuit: causam dicit is, cui non modo luctum mors patris attulit, verum etiam egestatem. Accusant ii, qui hunc ipsum jugulare summe cupierunt: causam dicit is, qui etiam ad hoc ipsum judicium cum præsidio venit, ne hic ibidem ante oculos vestros trucidetur. Denique accusant ii, quos populus poscit: causam dicit is, qui unus relictus ex illorum nefaria cæde restat.

Quantopere vero valeat repetitio ad addendam vim pondusque orationi, et ad effectus ciendos, discere poteris ex sequentibus exemplis.

Apud Corneille Camilla Horatii fratris sui iram his questibus incendit:

Rome, l’unique objet de mon ressentiment;

Rome, à qui vient ton bras d’immoler mon amant;

Rome que je déteste et que ton cœur adore;

Rome enfin que je hais, parce qu’elle t’honore.

Et in Iphigenia Racinii sic Achilles Agamemnonem objurgat:

Et que m’a fait, à moi, cette Troie où je cours?

Aux pieds de ses remparts quel intérêt m’appelle?

Pour qui, sourd à la voix d’une mère immortelle

Et d’un père éperdu négligeant les avis,

Vais-je y chercher la mort tant prédite à leur fils?...

Je n’y vais que pour vous, barbare que vous êtes:

Pour vous, à qui des Grecs moi seul je ne dois rien,

Vous que j’ai fait choisir et leur chef et le mien.

VIII. De ornamentis et vitiis Amplificationis.

Quibusnam potissimum figuris varianda erit et distinguenda Amplificatio?

R. Præcipua, quæ Amplificationem ornant schemata, sunt hypotyposis, et exclamatio, de quibus supra dictum a nobis est. Quibus addito tria alia, nempe prosopopœiam, apostrophen, interrogationem, ceterasque id genus vehementiores figuras, de quibus agendum nobis erit in libro de Elocutione.

Quid est in Amplificatione vitandum?

R. Duo sunt in primis vitia, ac veluti scopuli quidam duo, in quos incurrere solent Tirones, dum orationem amplificant. Primus scopulus est illorum qui minutissima quæque singulatim, exiliter et perexigue consectantur; quod certe est in oratore vitium, vel maximum. Ut enim recte monet Cicero, in Amplificationibus nihil est nimis tenuiter enucleandum, quia hic locus grandia potius quam exilia, minutaque requirit.

Alter scopulus est illorum, qui ad explendum orationis numerum, nihil nisi vacuas voces, et inanem verborum sonitum in illam inferciunt. Hoc vulgare vitium fugies, si nihil prorsus dicas, quod vim et pondus non addat orationi, et sensum non augeat: «Quid est enim tam furiosum, inquit Tullius, quam verborum vel optimorum sonitus inanis nulla subjecta sententia?» Et ut sapientissime præcipit Horatius in Arte Poetica, sint tibi provisæ paratæque, et ad manum, ut ita dicam, sententiæ; voces ipsæ ultro sese offerent, et ad exprimenda animi sensa, nullo labore succurrent:

Verbaque provisam rem non invita sequentur.

Quamquam, ut dicam id quod res est, si Tironi peccandum sit in alterutram partem, malim certe ut, instar. Ovidii, peccet potius ubertate quadam copiaque verborum, quam eorumdem jejunitate atque inopia: quia, ut optime notat Tullius, nimia hæc et redundans verborum ubertas, et quasi luxuries stylo atque exercitatione brevi depascetur.