PARONOMASIA / PARONOMASE
Quid est Paronomasia?
R. Paronomasia, seu Annominatio est Figura, qua voces pene similes ac colludentes usurpantur in sensu dissimili; ut cum ait Tullius ad Atticum: «Consul ipse parvo animo et pravo; facie magis quam facetiis ridiculus,» et alibi: «Ex aratore factus orator.»
Græcis quoque usitata est Paromasia, ut apud Herodotum lib. 2: παθ?ματα, μαθ?ματα, Quæ nocent, docent.
Delectat in primis, et ferit hoc Schema, si parce, ac in loco adhibeatur, et sententiarum gravitate sustentetur. Si vero frigidas allusiones, ut non raro sit, venetur orator, ineptus nimirum erit et putidus.