Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Secundus, Chap. II, " De secunda Inventionis parte, seu de Moribus", p 151-156

De secunda Inventionis parte, seu de Moribus.

«Duo sunt, ait Cicero, quæ bene tractata ab oratore admirabilem eloquentiam faciant. Quorum alterum, quod Græci ?θι?ν vocant, ad naturas, et ad mores, et ad omnern vitæ consuetudinem accommodatum; alterum, quod iidem παθητι?δν nominant, quo perturbantur animi et concitantur, in quo uno regnat oratio. Illud superius, come, jucundum, ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc, vehemens, incensum, incitatum, quo causæ eripiuntur: quod cum rapide fertur, sustineri nullo modo potest.» (Orator, 37.)

Itaque primum de Moribus, tum de Affectibus disseremus. Porro Mores et in oratore, et in auditoribus considerantur.

Art. I. De Moribus oratoris.

Quos Mores in se exhibendo orator fidem faciet?

R. Facile creditur orator, in quo virtutes hæ tres perspectæ sint: prudentia, probitas et benevolentia.

1. Prudentia quidem, «quia, iis fidem habere solemus, inquit Tullius, lib. II de Off., quos plus intelligere ac videre quam nos arbitramur.»

2. Probitas, «quia, quo quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior, detracta opinione probitatis.»

3. Benevolentia, quia «si quem, licet peritum ac prudentem ceteroqui, fallacem tamen, et sui potius amantem credamus, quam nostri, ejus consilium penitus aversabimur.» (Cic. ibid.)

Nonne modestiam quoque præ se ferre debet orator?

R. Debet utique, quia modestia prudentiæ probitatisque signum est et nihil æque solet homines offendere, ac arrogantia.

Quomodo Mores orator in dicendo potest exhibere?

R. Facilius eos ostendet, si modo sunt, quam finget, si non sunt. Jamvero benevolus habebitur, si auditores revereatur, eorumque utilitates suis videatur anteponere; probus, si virtutem laudet, vitia reprehendat, si ipse in dicendo, oblata occasione, se religiosum, humanum, amantem patriæ, justum fortemque præbeat; prudens, si rationes firmas et eruditas sententias afferat, si perspicue, ordinate et cum gravitate quadam loquatur; si denique in omnibus decorum observet.

Quonam orationis loco Mores illi exprimendi sunt?

R. Præsertim in exordio; sed quæ in exordii præceptis tradentur de Moribus oratoriis, tota in oratione retinenda sunt.

De Decoro et Præmunitionibus.

Quid est Decorum?

R. Decorum est quod decet maxime, quod aptum est in oratione. Perspicuum est, ait Tullius, non omni causæ, nec auditori, neque personæ, neque tempori congruere orationis unum genus.

Nam et alium quemdam verborum sonum causæ capitis requirunt, alium res privatæ atque parvæ; et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud judicia desiderant.

Refert etiam qui audiunt, senatus, an populus, an judices; frequentes, an pauci, an singuli; viri, an mulieres; senes, an adolescentes; docti, an rudes.

Debet quoque videri quales ipsi oratores, qua sint ætate, honore, auctoritate; quales adversarii, utrum acriter insectandi, an tractandi molliter. Cicero, qui tam graviter in Verrem, in Catilinam, in Clodium invehitur, quam decenter et urbane Sulpicium et Catonem refellit in oratione pro Murena.

Denique interest tempus quale sit, pacis, an belli; festinationis, an otii; luctus, an gaudii.

Num præceptis Decorum doceri potest?

R. Hoc loco præcepta parum valent; nam omni in re posse, quod deceat, facere, artis et naturæ est, ait Cicero; scire, quid, quandoque deceat, prudentiæ. (De Or. III, 55.)

De præmunitionibus quid habes dicere?

R. Ad eamdem prudentiam pertinet, ut præcaveat orator, si quid dicendum sit, quod turpe, aut ridiculum, aut durum, aut incredibile videatur esse: idque ita vel ante præmunitionibus præparet; vel interea, dum dicit, tegat atque emolliat; vel postea corrigat et sanet, ut nulla maneat in auditoribus offensio.

Hac arte Bossuet rebellionem Condæi memorat:

Et puisqu'il faut une fois parler de ces choses dont je voudrais pouvoir me taire éternellement... (Vid. loc.)

Et in alia oratione duo somnia narrat; unum:

Ce fut un songe admirable… (Or. fun. d'Anne de Gonzague.)

Alterum:

Elle voit paraître... une poule… (ibid.)

Hac in re, sicut in ceteris, excellit Demosthenes: quam solerter in I Philippica Athenienses liberis reprehensionibus castigat, acumine detinet, æmulatione incendit!

Art. II. De Moribus auditorum.

Quid refert eorum, qui audiunt, Mores cognoscere?

R. Caput artis est nosse penitus eos, qui audiunt, eorumque voluntates ac naturas odorari, ut possis et decorum observare, et animos tibi conciliare, et argumenta quam aptissime deligere.

Prudentis ergo oratoris erit videre, an agat cum regibus aut viris principibus, an cum nobilibus aut divitibus, an cum pauperibus et plebeiis. Neque vero satis est dignitatem spectare, sed habenda est etiam ingenii, morum et ætatis ratio. Itaque variarum ætatum et conditionum Mores juvat auctore Aristotele perquirere.

§ I. De variarum ætatum Moribus.

Quinam sunt variarum ætatum Mores?

R. Puerorum, juvenum, virorumque et senum Mores Horatius egregie descripsit in Arte Poetica:

Reddere qui voces jam scit puer, et pede certo

Signat humum, gestit paribus colludere, et iram

Colligit ac ponit temere, et mutatur in horas.

Imberbis juvenis, tandem custode remoto,

Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi;

Cereus in vitium flecti, monitoribus asper;

Utilium tardus provisor, prodigus æris;

Sublimis cupidusque, et amata relinquere pernix.

Conversis studiis, ætas animusque virilis

Quærit opes et amicitias, inservit honori;

Commisisse cavet quod mox rnutare laboret.

Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod

Quærit, et inventis miser abstinet ac timet uti;

Vel quod res omnes timide gelideque ministrat;

Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,

Difficilis, querulus, laudator temporis acti

Se puero, castigator censorque minorum.

Hos versus multa meditatione versare in animo necesse est: nam etsi hæc poetis dicta sunt, ut illi in personis Mores notare sciant, tamen oratoribus quoque ad inveniendam persuadendi viam sunt perutilia.

§ II. De variarum conditionum Moribus.

Qui solent esse variarum conditionum Mores?

R. Nobiles sunt honoris ac gloriæ vel maxime studiosi; fortes, generosi, splendidi. Solent autem non solum ignobiles, sed etiam homines novos aspernari: ita Metellus contemnebat C. Marium, illique consulatum invidebat; unde sic de eo Sall.: Inerat contemptor animus, et superbia, commune nobilitatis malum. Nobilium Mores expressit optime Corneille, in fabula Le Cid.

Divites, si præsertim divitias sunt nuper consecuti, contumeliosi ferme sunt, ac superbi: nempe facile sibi persuadent, præstare se ceteris, quia divitias possident, quibus venalia sunt omnia. Præterea solent mollitia luxuque diffluere. Novorum divitum arrogantiam scite tangit Cicero, cum de T. Roscio ait: Qui in sua re fuisset egentissimus, erat, ut fit, insolens in aliena. Lege apud La Bruyère lepide descriptum divitem (Giton, c. 6).

Potentes, seu qui publicis muneribus funguntur, generosiores sunt quam divites; diligentes, solliciti, studiosi rerum pulchre gestarum; circumspecti, honestatis et claritatis amantes, graves. Nimia fortuna inflantur et insolescunt. Confer Augustum in Cinna, et Aman in Esther.

Ex his autem contrarii Mores eorum intelliguntur, qui in adversa fortuna degunt, egeni, ignobiles, infelices. Apud Sallustium, Horatium aliosque invenias plebem esse belluam multorum capitum,... pluma et vento mobiliorem esse,... opinione duci magis quam veritate,... ire quo itur, non quo eundum est,... privatis commodis servire potius quam publicæ vel honestati, vel cupiditati,... cupidam esse rerum novarum...

Alias quoque diversitates in studiis, sexu, patria, forma reip., religione, diversi Mores sequuntur; quos in natura, in historiis, in summorum poetarum fabulis cognosces; ita Racinii tragœdias lectitando, in Athalia, Josabeth, Andromache, Agrippina, muliebre ingenium, quale sit, introspicies.