AUDACIA / AUDACE
Ad spem pertinet Audacia, seu confidentia, quæ est affectus quidam animi adversus futurum malum quamvis arduum ac difficile, quod tamen vinci possit, consurgentis.
Quomodo concitatur Audacia?
R. Iisdem ferme artibus quibus spes. Ita Hannibal, trajecto Rhodano, Italiam recta petens, suos milites hortatur apud Livium, ut obstructarum nivibus Alpium difficultates superent, Romanorumque vires contemnant:
Quid aliud Alpes esse creditis quam montium altitudines? Fingite altiores Pyrenæis: an terras aliquas cœlum contingere, et inexpugnabiles humano generi esse creditis?
Multum etiam addit fiduciæ persuasio de favore divino. Hinc Joad in oratione superius citata, ait:
Mais ma force est au Dieu dont l'intérêt me guide.
Et Judas Machabæus socios, ob hostium multitudinem anxios, ita alloquitur:
Facile est concludi multos in manus paucorum; et non est differentia in conspectu Dei cœli liberare in multis, et in paucis; quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cœlo fortitudo est. I Mach. 3.