IRA (IRATUS) / COLÈRE (EN COLÈRE)
DE IRA.
Quid est Ira?
R. Aristoteles sic illam definit: Ira est sui, propter contemptum, ulciscendi cupiditas cum dolore conjuncta. Unde non maximopere differt ab odio, quod est Ira quædam inveterata.
Quomodo excitatur et incenditur Ira?
R. Accenditur commemoratione illatæ injuriæ, si præsertim injuria sit cum contemptu conjuncta. Hinc nimirum apud Virgilium, Æneidos I, tantopere effervescit Junonis Ira contra Trojanos:
Manet alta mente repostum
Judicium Paridis, spretæque injuria formæ.
Et rursum in eodem libro, suam Iram sic exsuscitat eadem Juno:
Ast ego quæ Divum incedo regina, Jovisque
Et soror et conjux, una cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Junonis adoret
Præterea? aut supplex aris imponat honorem?
Quo vero quis est gloriæ appetentior, vel dignitate illustrior, hoc ob sui contemptum vehementius solet irasci. Idcirco in Iliade Achilles ab Agamemnone contemptus ardet ad ultionem; et senex ille, apud Corneille, ob acceptam contumeliam tam gravi dolore incenditur:
Moi, dont les longs travaux ont acquis tant de gloire,
Moi, que jadis partout a suivi la victoire,
Je me vois aujourd'hui, pour avoir trop vécu,
Recevoir un affront et demeurer vaincu. (Le. Cid.)
Quænam est ars Iram placandi?
R. Mitigabitur Ira, et conciliabitur mansuetudo, primo ingenua quadam culpæ confessione ac dolore. Ita Cicero Cæsarem iratissimum licet, tamen Ligario placavit:
Ad judicem sic agi solet; sed ego ad patrem loquor: Erravi, temere feci, pœnitet; ad clementiam tuam confugio; delicti veniam peto; ut ignoscas oro: si nemo impetravit, arroganter; si plurimi, tu idem fer opem, qui spem dedisti.
2. Facit ad placandam Iram humilitas, et supplicis animi demissio, præsertim apud hostem magnanimum. Ut enim pulchre ait Ovidius lib. III Tristium:
Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni:
Pugna suum finem, dum jacet hostis, habet.
Addere poteris cum Virgilio tritum illud libri VI:
… Romane, memento
Parcere subjectis, et debellare superbos.
3. Ad deliniendam Iram maxime sunt adhibendi, qui minus habent roboris, et quos de vi inferenda cogitare nulla est suspicio; cujusmodi sunt pueri, feminæ, senes, sacrorum antistites. Ita legimus in sacris paginis Davidis Iram ab Abigail, Iram Assueri ab Esther fuisse repente mitigatam. Romana quoque historia testatur Sabinarum interventu, Romulum inter et Tatium fœdus initum fuisse. Item Volumnia et Veturia Marcium Coriolanum patriæ funestum bellum inferentem a noxio proposito dimoverunt.
4. Facit plurimum ad Iram molliendam, si scias, et captes molles aditus, et commoda fandi tempora; quale est tempus convivii, ludi, fausti alicujus successus, victoriæ, festivitatis ac lætitiæ publicæ; quo tempore solent homines ad mansuetudinem esse propensiores.
5. Si prudenter ostendas quantum præstet mansuetudo cupiditati vindictæ, ut recte monet Juvenalis Sat. XIII:
… Quippe minuti
Semper et infirmi est animi exiguique voluptas
Ultio: continuo sic collige, quod vindicta
Nemo magis gaudet quam femina.
6. Denique valet plurimum ad clementiam, si dicas, qui peccavit non dedita opera, non dolo malo peccasse, nec id egisse ut eum contemneret quem habet iratum, sed vel incautum, vel errore humano deceptum, vel necessitate adactum peccavisse.
Haud scio an quidquam ad placandam Iram mollius et gravius dici possit, quam illa Flaviani episcopi antiocheni, ad Theodosium oratio, nobis a sancto Chrysostomo servata, quæ ab hac voce incipit: ?Ομολογο?μεν.