INVIDIA / ENVIE
DE INDIGNATIO ET INVIDIA.
Quid est Indignatio?
R. Est dolor perceptus ob secundas res bonaque alterius, qui hac felicitate judicatur indignus, ut apud Maronem Eclog. I:
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes?
Je ne vous raconterai pas la suite trop fortunée de ses entreprises, ni ces fameuses victoires dont la vertu était indignée, ni cette longue tranquillité qui a étonné l'univers. (Or. fun. de la reine d'Angl.)
Quid est Invidia?
R. Invidia, seu invidentia, est dolor susceptus propter alterius res secundas, non quod ullum inde sibi damnum timeat is, qui invidet, sed quod alterius moleste fert crescere excellentiam. Idcirco similibus, aut fere paribus plerumque invidetur.
Quomodo ab Invidia differt Indignatio?
R. Hoc differt quod Indignatio sit tantum in indignos eo quo fruuntur bono, ut vel ex ipso nomine liquet. Unde Indignatio præsertim suscipitur ab his qui sunt viri probi, et honoris cupidi: quia boni ferunt indigne malos florere, et honoris studiosi indignantur immerentes anteferri sibi. Invidia vero est erga bonos, et sua felicitate dignos.
Quomodo concitatur Indignatio?
R. Excitatur duplici modo. 1. Si vitæ prioris sordes, et vilitas cum præsentis temporis opibus, potentia, et arrogantia præsertim conferantur. 2. Si hominis, in quem indignamur, vitia cum viri, cui antefertur, virtutibus comparentur. Ex primo capite Horatius Indignationem concitat adversus Menam Pompeii Magni libertum in hac oda cedro linenda (Epod. 4):
Licet superbus ambules pecunia,
Fortuna non mutat genus… (Vid. loc.)
Ex secundo capite vehementer indignatur Ajax apud Ovidium, quod Ulysses secum ausit de Achillis armis contendere:
… Agimus, proh Jupiter, inquit,
Ante rates causam, et mecum confertur Ulysses!
Præmia magna peti fateor; sed demit honorem
Æmulus Ajaci. Non est tenuisse superbum,
(Sit licet hoc ingens) quidquid speravit Ulysses.