AEMULATIO / RIVALITÉ, ÉMULATION
Quid est Æmulatio?
R. Est dolor ex aliena felicitate susceptus, non quod illi contigerit, sed quod nos illa careamus. Hinc liquet Æmulationem esse in laude ponendam, et ad perdiscendum bonas artes plurimum valere. Sunt enim Æmulationi obnoxia quæ maxime præclara, ut virtus, honores, opes, doctrina, gloria, etc.
Quid interest Æmulationem inter et invidiam?
R. Æmulationem bonam esse, laudabilem et honestam, quia nos excitat ut ipsi quoque bona consequamur. Contra vero invidia vitiosa est turpisque, quia id agit ne alter bonis potiatur, ut ait Horatius:
Invidus alterius rebus macrescit opimis.
Quomodo excitari potest Æmulatio?
R. Excitatur majorum exemplo, nominis gloria, et propositis illustrium virorum egregiis facinoribus. Ita. Andromache Æneid. lib. III:
Quid puer Ascanius? Superatne et vescitur aura?
Ecquid in antiquam virtutem, animosque viriles
Et pater Æneas, et avunculus excitat Hector?
Ita magnus ille Alexander, cum ad Achillis tumulum adstitisset, ejus gloriam et felicitatem æmulatus: O fortunate, inquit, adolescens, qui tuæ virtutis Homerum præconem inveneris!