LOCUS INTRINSECUS / LIEU INTRINSÈQUE
Quid intelligis per Locos intrinsecos?
Certa quaedam Capita, quae argumentis è visceribus causae desumptis, causam ipsam probant.
Quot numerantur Loci intrinseci?
Sexdecim: scilicet Definitio, Enumeratio partium, Notatio nominis, Conjugata, Genus Species, Causoe, Effecta, Simile, Dissimile, Comparata, Contraria, Repugnantia, Antecedentia, Consequentia, & Adjuncta. Dicuntur Intrinseci, quia sunt veluti Intùs rem ipsam, & ab ejus natura profluunt.