COMPARATIO MINORUM / COMPARAISON AVEC DES INFÉRIEURS
Quid est Comparatio?
Est Oratio quae res, vel majores, vel minores, vel pares inter se comparat: undè triplex Comparatio, nimirùm à majori ad minus; à minori ad majus; & à pari. Inservit ad ornandum & ad argumentandum.
[...]
Quid est Comparatio à minori ad majus?
Fit quando magìs probabile ex minùs probabili ostenditur. Ita licet argumentari.
Si pueruli studio incumbunt; quid ergo nos aetate & viribus valentes, idem facere recusamus?
Argumentum à minori ad majus secundâ continetur Orat. in Verrem, n. 28. Quid est, quaeso, quod Metellus, & c.
Et pro lege Manil. n. 11. Tullius Romanis suadet ut civium internecionem vindicent: Majores vestri saepè, & c.