CONTRARIA / CONTRAIRES (LIEU)
Quid intelligis per Contraria seu opposita?
Ea quae sub eodem, vel sub diverso genere se mutuò expellunt & excludunt. Ut Virtus & Vitium, Pax & Bellum, Calor & Frigus, Prudentia & Temeritas, Diligentia & Pigritia, & c.
Affer exempla.
Tullius probat à Contrariis, Catilinam facilè vinci potuisse.
Primùm gladiatori illi confecto & saucio, Consules Imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum ejectam ac debilitatam manum; florem totius Italiae ac robur educite; jam verò urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae cumulis silvestribus. Neque verò caeteras copias, ornamenta, praesidia vestra, cum illius latronis inopiâ atque egestate debeo conferre.
Cedo exemplum gallicum.
Sit ex Bolaeo, Satyr. VIII.
Tout lui plaît & déplaît, tout le choque & l’oblige,
Sans raison il est gai, sans raison il s’afflige;
Son esprit au hasard aime, évite, poursuit,
Défait, refait, augmente, ôte, éléve, détruit.
Quotuplici titulo gaudent Contraria?
Quadruplici.
1°. Dicuntur Adversa, utpotè inter se maximè distant, nec possunt stare simul, ut Lux & Tenebrae, & c.
2°. Relata; quae ita opponuntur, ut tamen affinitatem habeant, nec possint esse aut cogitari sinè se invicem; sic Pater & Filius; Rex & Subditi; Magister & Discipuli, & c.
3°. Privantia, quorum unum est privatio altèrius; ut Vita & Mors, Visus & Caecitas, & c.
4°. Negantia, quorum alterum negatur de altero. Ita si quis dicitur magnanimus, negatur esse ignavus. Vide exemplum gallicum ubi de Antithesi.