MEDIOCRIS AC TEMPERATUS (STYLUS, CHARACTER) / MÉDIOCRE ET TEMPÉRÉ (STYLE, CARACTÈRE)
Quid est Stylus mediocris?
Qui aliquantulùm à sublimi recedit: suis tamen sententiis & figuris exornatur; medium ergo tenet sublimem inter stylum & tenuem; est ornatus & floridus: ab illo absunt
affectus; tamen delectat, non movet; conciliat, non rapit auditorem.
Affer exemplum.
Ita Cicero in Oratione pro Archiâ Poëtâ, n. 1.
Si quid est in me ingenii, Judices, quod sentio quàm sit exiguum; aut si qua exercitatio dicendi in quâ me non inficior mediocriter esse versatum; aut si hujusce rei ratio aliqua, ab optimarum artium studiis & disciplina profecta, à quâ ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse: earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum à me repetere propè suo jure debet. Nam, & c.
Cujus generis proprium est Stylus mediocris?
Idoneus est ad eas vel Causas vel Causarum partes, quae per se gratae & amoenae, vehementiore affectu carent. Talis est laudatio Pompeii in Orat. pro Leg. Man. talis est tota Oratio pro M. Marcello, quae in gratulatione & gratiarum actione versatur. Proprium est stylus generis Demonstrativi: si laudes tamen, non si increpes; si res cas
tractes quae sine affectu peraguntur, non si mors clari viri gemitu & lacrymis prosequenda est. Neque verò hanc dicendi formam ab judiciali & deliberativo generibus prorsùs ablegamus; sed in tantùm admittimus, n quantùm prodest ad persuasionem. Vid. Quintil. Instit. Orat. IV. 2. & V. 14.
Vide etiam ubi de Prosopopoeiâ.