JUSJURANDUM / SERMENT JUSJURANDUM
Quid est Jusjurandum?
Est affirmatio coràm judicibus facta, quâ Deus sub certâ Religionis formâ, in testimonium appellatur, ut rem veram vel falsam esse comprobetur.
Quomodo elicientur argumenta?
1°. Ostendendo nihil sanctius, nihil veneratione esse dignius, nihil quod minus violari debeat quàm Jusjurandum.
2°. Si in nostrî gratiam facta est affirmatio; probando enim à quo celebrata erit, fide dignum, virtute praeditum, auctoritate, honore & probitate spectatissimum, & ideò ullo libidinis affectu, vel seductionis, fenoris, metûs, & c. inconcussum & frangibilem.
3°. Cum contraria nobis erit affirmatio.
Refellendo argumenta adversùs nos facientia, objiciendo nullam affirmanti fidem adhibendam esse utpotè indigno; probando priùs eum multoties perjurum fuisse, & pluribus expensis, vel usurâ, vel pecuniâ, vel timore corrumpi potuisse, & c. denique argumentando per contraria superiùs adducta.
4°. Ostendetur simpliciter Jusjurandum fuisse inconsiderate vel leviter prolatum, ita ut de illo severe non teneamur. Allegabitur exemplum Jephtae qui absolute filiam immolare non debebat ut sacramento staret. Poterit etiam citari Herodes qui si rescivisset ab Herodiade repetendum esse D. Joannis-Baptistae caput, rem tam injustam non fuisset promissurus. Nam vetitum est jurare de injuriâ faciendâ, vel etiam post sacramentum patrandâ.
Affer exemplum.
Sic Tullius pro Roscio, Comoedo, n. 46.
At quid interest inter perjurum & mendacem? Qui mentiri solet, pejerare consuevit: quem ego, ut mentiatur, inducere possum; ut pejeret, exorare facilè potero. Nam, qui semel à veritate hic non deflexit majore religione ad perjurium, quàm ad mendacium perduci consuevit. Quis enim deprecatione Deorum, non conscientiae fide commovetur? Proptere à quae poena ab Diis immortalibus perjuro, haec eadem mendaci constituta est. Non enim ex pactione verborum, quibus jusjurandum comprehenditur, sed ex persidiâ & malitiâ, per quam insidiae tenduntur alicui, Dii immortals hominibus irasci & succnsere consuerunt, & c.
Cedo exemplum gallicum.
Ita iratus Agamemnon ob Achilleas ex-probrationes de natâ sacrificandâ, respondet ei vividè:
Eh! qui vous a chargé du soin de ma famille?
Ne pourrai-je sans vous disposer de ma fille?
Ne suis-je plus son père? Êtes-vous son époux?
Et ne peut-elle....
Achille.
Non, elle n’est plus à vous.
On ne m’abuse point par des promesses vaines,
Tant qu’un reste de sang coulera dans mes veines,
Vous devez à mon sort unir tous ses moments;
Je défendrai mes droits fondés sur vos serments,
Et n’est-ce pas pour moi que vous l’avez mandée?
Agamemnon.
Plaignez-vous donc aux Dieux qui me l’ont demandée, & c.
Iphygénie, Tragédie. Act. IV. sc. 6.