AMPLIFICATIO / AMPLIFICATION
Art. I. De Amplificatione.
Quid est Amplificatio?
R. Amplificatio est oratio apta ad fidem per motus animorum firmandam. Ita fere Cicero.
Quomodo a Cicerone definitur Amplificatio?
R. Amplificatio, inquit, est gravior quædam affirmatio quæ motu animorum conciliet in dicendo fidem.
Quid est illa gravior affirmatio?
R. Nihil aliud est quam vehementius quoddam copiosiusque dicendi genus, quo rei vel dignitatem et amplitudinem, vel indignitatem et atrocitatem, pondere verborum et enumeratione circumstantiarum ita demonstramus, ut non animos auresque prætervolet, quod ferme fit, cum res leviter ac strictim attinguntur; sed ut feriat animos, permoveat affectus, et audientium memoriæ penitus insideat.
An magni momenti est in orationibus Amplificatio?
R. In amplificando vis et facultas oratoris potissimum consistit; nam flectendis animis concitandisque vincit atque dominatur.
Num in omni oratione permovendi sunt animi?
R. Considerare oportet, postuletne causa, et quatenus. Lenibus affectibus oratio carere nulla debet; sed illas dicendi faces parvis in rebus adhibere, et in nugis tragœdias agere, perridiculum est. (De Or. II, 51.) Hucpertinet lepidum illud Martialis epigramma (lib. III):
Non de vi, neque cæde, nec veneno,
Sed lis est mihi de tribus capellis.
Vicini queror has abesse furto:
Hoc judex sibi postulat probari.
Tu Cannas Mithridaticumque bellum
Et perjuria Punici furoris,
Et Syllas, Mariosque, Mutiosque
Magna voce sonas manuque tota.
Jam dic, Postume, de tribus capellis.
Idem vitium Racine festive deridet (les Plaideurs, act. III).
Qua ratione motus excitari possunt?
R. 1. Necesse est, auctore Tullio, «ut omnes motus quos orator adhibere volet judici, in ipso oratore impressi atque inusti esse videantur. Neque enim facile est perficere, ut irascatur, cui tu velis, judex, si tu ipse id lente ferre videare; neque ut oderit eum, quem tu velis, nisi teipsum flagrantem odio ante viderit; neque ad misericordiam adducetur, nisi ei tu signa doloris tui verbis, sententiis, voce, vultu, collacrimatione denique ostenderis. Ut enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quæ, nisi admoto igne, ignem concipere possit; sic nulla est mens tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quæ possit incendi, nisi inflammatus ipse ad eam, et ardens accesseris.» (De Or. II. 45.) Optime igitur monet Horatius:
... Si vis me flere, dolendum est Primum ipsi tibi.
Porro afficimur, si rerum imagines «ita repræsentantur animo, ut eas cernere oculis, ac præsentes habere videamur;» sunt verba Quintiliani: «Ut hominem occisum querar, ait, non omnia quæ in re præsenti accidisse credibile est, in oculis habebo? non percussor ille subitus erumpet? non expavescet circumventus? exclamabit? vel rogabit? vel fugiet? non ferientem, non concidentem videbo? non animo sanguis, et pallor, et gemitus, extremus denique exspirantis hiatus insidet?» (VI, 2.)
Itaque orator non videatur alienam rem, sed suam agere, ut Polus ille, græcus histrio, qui partes Electræ gestantis cineres Orestis acturus, filii, quem amaverat unice, cineres ossaque e sepulcro clanculum eruit, urnamque detulit in scenam; et cum lugere videretur aliena mala, deflebat sua. (A. Gell. 1. VII.)
Noverit etiam naturam viresque suas, et quos affectus reddere valeat, et quatenus.
2. Auditorum quoque indolem, ætatem, conditionem, præsentem animi statum odoretur. Sic Neronem adolescentem, bonum antea, sed jam pravum, Burrhus ad virtutis studium et timore, et pristinæ gloriæ desiderio revocare conatur. (Rac. Britannicus, act. IV.)
3. Non assiliendum statim est ad illud orationis genus; sed animos præpares necesse est, ne videaris ebrius inter sobrios; ideoque rem diligenter exponas, argumentis firmes, si opus sit; deinde ea, quæ metum, iram, misericordiam moveant, quasi sensibus objicias, utendo illa, quam diximus, amplificatione tum rerum, sc. congerie, incremento, comparatione, ratiocinatione, tum verborum gravium atque illustrium; urgeas interrogatione, exclamatione aliisque figuris, quas feret occasio.
4. Motus nec inepte abrumpatur, nec protrahatur nimium: cito enim arescit lacrima, præsertim in alienis malis; varietur potius, atque animi scite ex uno ad alium deducantur. Sic Mardochæus reginam Esther pudore, spe, timore mutat et persuadet, ut popularium saluti suam postponat (Rac. Esth.):
Quoi! lorsque vous voyez périr votre patrie etc.
Sic sanctus Chrysostomus animos in Eutropium infensos primum sequi visus, mox timore compescit, amore clementiæ incendit, miseratione demum permovet, et, quo vult, pertrahit.
Qua in parte orationis excitatur motus?
R. Motus lenes ubique spargantur, licet est iis proprius in exordio locus. Acriores in narratione jam surgunt, si res atrox sit, aut miserabilis; in contentione vel subito torquentur, quasi jacula, vel paulo copiosius tractantur post gravem aliquam argumentationem: de peroratione modo dicetur. Vide orationes Demosthenis in Philippum, et pro corona.
Qualis esse debet in motibus excitandis oratio?
R. Non sit nimium subtilis aut erudita, non obscura, non affectata, non concinnitate ac floribus conspicua; sed simplex et gravis, ardens et copiosa; sit varia, sit figuris vehementioribus corroborata, numeris non tam ornata, quam abrepta esse videatur (Or. 28).
Quomodo restinguuntur motus animorum?
R. Quatuor modis. 1. Insinuatione, cum obsequi primum auditorum voluntati videmur; deinde pro re, aut persona, qua aliter afficiebantur, ac volumus, aliam rem, aut personam ponimus, qua affectus ille avertatur, aut mutetur. (de Inv. I. 17.) Sic Ulysses Agamemnonem ad mactandam Iphigeniam adhortans, primum ejus dolori paterno obsequitur; mox, loco filiæ mactandæ proponit gloriam acquirendam, eumque accendit honoris cupiditate:
Je suis père, seigneur, et faible comme un autre...
Pleurez ce sang, pleurez: ou plutôt sans pâlir
Considérez l'honneur qui doit en rejaillir. Rac. Iphig.
2. Contrario affectu, cum amor invidia, cupiditas timore, ira miseratione refutatur. Ita Mardochæus paventem Esther pudore excitat, fiduciaque erigit:
Quoi! lorsque vous voyez périr votre patrie,
Pour quelque chose, Esther, vous comptez votre vie!
Dieu parle, et d'un mortel vous craignez le courroux!
Rac.
3. Tranquillitate animi. Sic Philoctetem ira fervida in se incensum Ulysses, contumeliis placidum ac præsentem animum opponens, paulatim sedat:
Je m'écriai encore: O terre de Lemnos! je te prends à témoin! O soleil! tu le vois et tu le souffres! Ulysse me répondit sans s'émouvoir: Jupiter le veut, et je l'exécute.
(Télém. lib. XV; lege totum illum locum.)
4. Risu et facetiis. Ad Pyrrhum accersiti sunt Tarentini nonnulli, qui de eo inter convivium parum honorifice locuti fuisse arguebantur. Percontanti regi, an quæ ad aures suas pervenerant, dixissent, unus ex illis: Et hæc diximus, inquit, rex; et nisi vinum nobis defecisset, illa quæ tibi relata sunt, lusus ac jocus fuissent, præ iis quæ de te locuturi eramus. Ibi Pyrrhus arridens dimisit eos.