HORTATIO / EXHORTATION
DE HORTATIONE
Quid differt Hortatio a suasione ?
R. Hoc differt quod suadeamus ratione et consilio, hortemur vero motu atque impulsu. Unde suasio proprie pertinet ad intellectum; adhortatio vero pertinet ad affectum. Suasio docet, eoque plus habet argumentorum; adhortatio vero inflammat, ac propterea plus habet caloris.
Quinam affectus sunt in Hortatione concitandi?
R. Excitabis: 1. spem et fiduciam; 2. amorem et desiderium rei quæ suadetur; 3. æmulationem alienæ gloriæ, quæ est potentissimum ad feriendos animos telum. 4. Laudabis virtutem illorum quos hortaris, illosque hortatu nequaquam indigere dices. Ut enim observat Tullius, in excitando et in acuendo plurimum valet si laudes eum quem cohortaris. Ita socios recordatione virtutis inflammat Mnestheus apud Virg. Æn. V:
At media socios incedens nave per ipsos
Hortatur Mnestheus: Nunc nunc insurgite remis,
Hectorei socii, etc. (Vide locum.)
Dehortationis vero luculentissimum exemplum habes apud Livium lib. 23. in oratione Calavii civis Campani, qua filium suum Perollam ab Hannibalis cæde dehortatur: eam vide in Concionibus.