Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Quartus, chap. I, art. II, p 228-229

Définition publiée par RARE, le 25 août 2018

Quomodo fit consolatione ?

Consolator vel minor est, vel æqualis, vel major. Minori cautius et mollius erit agendum: amorem suum in primis testabitur; et ne de suo plus altero sapere velle videatur, ea quæ dictu opus erunt, ex quopiam philosopho, vel alio summæ prudentiæ viro se aliquando audisse profitebitur. Æqualis, pro communis amicitiæ jure facere se dicet. Major aget liberius: adeo ut, si quis immoderatius dolorem ferat, audeat etiam increpitare, sed leniter et amice.

Si mœrentis dolor sit adeo gravis, et adeo recens, ut medicinam videatur respuere, bipartita erit oratio. Priori parte affirmabimus parum idoneos esse nos qui solemur alium, cum vel ipsi quoque consolatione plurimum egeamus; simulque privati nostri doloris causas afferemus; addemus non nos modo, sed omnes etiam bonos dolere: quod ipsum tamen qualecumque mœrenti solatium debet afferre quia scilicet, levius communia tangunt (Claudian.)

Altera vero parte afferemus quæ leniendo dolori sunt idonea; qualia sunt trita hæc et pervulgata: 1. vitæ communis conditio, quæ multis malis sit obnoxia; 2. ejus quem consolamur doctrina, virtus, animi magnitudo; 3. inutilitas et damnum unde dolor augeatur, non corrigatur; 4. patientiæ vis, quæ mitiget omnia, juxta illud Venusini poetæ:

Durum, sed levius fit patientia.

Quidquid corrigere est nefas;

5. quam sit honestum in altissimo divinæ voluntatis consilio semper acquiescere; 6. quam sit sapiente dignum, quamque laudabile sit, ratione consilioque mitigare dolorem illum, qui die ipsa ac tempore tandem aliquando defervescet.