Colonia, 1872 : De arte rhetorica, libri quinque

Définition publiée par RARE

Dominique De Colonia, De Arte rhetorica libri quinque, Lyon, apud Briday Bibliopolam, 1872, Liber Quintus, "De Pronuntiatione", p 251-252

Définition publiée par RARE, le 25 août 2018

DE PRONUNTIATIONE

Superest Pronuntiatio sive Actio; postrema quidem oratoriæ facultatis pars, si ordinem in tractando consideres; sed tanti tamen momenti, ut primas, secundas et tertias ei Demosthenes merito et jure tribuerit.

Quid est Pronuntiatio?

R. Est vocis gestuumque, pro rerum verborumque varietate, apta conformatio. Quanta porro sit illius vis et utilitas docet Tullius, cum ait infantes et indisertos homines, Actionis dignitate, eloquentiæ sæpe fructum palmamque tulisse; disertos vero bene multos Actionis deformitate, infantes fuisse judicatos. Hinc Pronuntiatio recte vocatur ab eodem Tullio, quædam corporis eloquentia, et alibi sermo corporis ab eodem etiam appellatur.

Quot res sunt ad recte pronuntiandum necessariæ?

R. Tres: memoria, vox, et gestus. Est enim memoria quasi fundamentum Actionis, de cujus vi gratiaque multum depereat necesse est, si memoriter non pronuntietur oratio, et si orator non possit a commentariis oculos et vultum avertere.

Viris tamen principibus, et in publica re vehementer occupatis vitio verti nequit, si recitent e commentario; ut olim Augustus, qui, ne memoriæ subiret aleam, vel. in ediscendo sibi tempus abiret, fere de scripto dicebat, ut auctores sunt Suetonius et Dio. Datur quoque eadem venia ægrotis senibusque; aliis vero nequaquam.