MEMORIA / MÉMOIRE
DE MEMORIA
Quid est Memoria?
R. Memoria, ut est eloquentiæ pars, definitur a Tullio firma rerum ac verborum recordatio.
Quibus artibus juvari potest Memoria?
1. Ars præcipua juvandæ Memoriæ est ordo seriesque rerum, et commoda quædam dispositio, judicio ac ratione facta. Nempe unum facilius est retinere, quam plura: quæ autem apte cohærent inter sese, ea quodammodo unum fiunt.
2. Facit plurimum ad Memoriam, si scribatur oratio: scripta enim altius descendunt in animum, quam lecta tantum vel audita.
3. Placet Quintiliano ut ad scripti oram, locis memoratu dignioribus, apponantur aliquæ notæ quæ Memoriam excitent: et, quo res altius hæreant, vult appingi anchoram, v. g., si de nave dicendum sit; spiculum vero, si de prælio, etc.
4. Juvabit etiam non parum in iisdem, quibus primum orationem scripseris, chartis ediscere.
5. Non aspernanda est monitio quam apud eumdem Fabium ibidem legere est: si longior oratio Memoriæ mandanda sit, proderit per partes, non tamen nimis exiguas, illam ediscere.
6. Multum refert quo loco et quo tempore potissimum ediscas. Præstat locus ab interventoribus vacuus, partim ne ea, quæ se foris in sensus ingerunt, Memoriam impediant, partim etiam ut clara voce recitari possit oratio.
7. Commendatur tempus matutinum post digestos cibos. Quanquam nec inutile sit sub somnum ediscere: ut scilicet noctu, velut in stomacho cibus, ita oratio in cerebro veluti concoquatur, et in sanguinem succumque vertatur.
8. Denique, si quis unam et maximam Memoriæ quærat artem, labor est, usus et exercitatio. Ut enim observat Fabius, et ut omnes una voce ac mente consentiunt, nihil est quod magis cura augeatur, negligentiaque intercidat, quam Memoria; quæ si excolatur quotidie, majorem in modum confirmabitur, et invalescet; sin vero negligatur, minuetur sensim, et consenescet.
De extemporali oratione.
Omnisne oratio vel ex Memoria, vel de scripto pronuntianda est?
R. Imo necesse est aliquando ex tempore dicere, ut cum orator adversario statim respondere debet, aut cum auditores aliter dispositos invenit, quam exspectaverat.
Atque hæc extemporalis oratio sæpe naturalior est, ac vehementior, animisque auditorum magis accommodata.
Quas res illa extemporalis facultas postulat?
R. Opus est 1. ut orator natura facundus sit ac promptus ingenio;
2. Ut ampla sit ornatus eruditione, in eo præsertim genere, in quo suam exercet eloquentiam;
3. Ut assidua scriptione et quotidiana exercitatione sibi copiam sermonis et dicendi consuetudinem comparaverit.
Jamvero ipsam rem, de qua dicturus sit, multum animo meditetur, si tempus erit; nec solum argumenta excogitet, lucidoque ordine disponat, sed figuras etiam præcipuas et verba quædam graviora prævideat. Præstat plerumque scripto orationis adumbrationem facere.
Severius est Fabii consilium: «Non ego hoc ago, inquit, ut ex tempore dicere malit, sed ut possit... Scribendurn ergo quoties licebit; si id non dabitur, cogitandum.» (X, 7.)